- RUNICAE
- RUNICAEdictae sunt priscae Danorum et Gothorum literae, quod essent mysticae et occultae, Sacerdotalium illa rum Aegyptiacarum instar, quas in simulacro Canopi, Antverpiam aliquando allato, Goropius exhibet, Hieroglyph. l. 7. p. 109. Nec vulgatum olim nomen, Runica: Hinc Isidorus Chron. Goth. sub Aera 45. dicit, Galifilam eorum Episcopum, Gothicas literas (non Runicas) invenisse: sed dum idem subiungit, ipsum etiam Scripturas sacras in eandem linguam convertisse: ansam videatur praebuisse, cur dicerentur Runicae, scil. quod rebus sacris, msticis et occultis conservandis essent iam adhibitae. Praeterea Runicae nuncupentur, sive mysticae et occultae, tum quod ab aliarum gentium literis mirâ discrepant insolentiâ, tum quod in occultis suis scientiis, putâ magicis et praestigiatoriis, quibus Borealis ista mundi pars prae ceteris pollet, huiusmodi literae et characteres maxime claruêre. Dicantur et perinde harum literarum et scientiarum professores Runici, quasi Mystagogi: habeanturque iidem apud Danos et Gothos, qui Britannis ac Gallis Druides: Magi apud Persas: Gymnosophistae apud Indos, et in quavis pene gente similes. Origo vocis est a Saxonico ryne, quod mysterium et rem occultam denotat, Henr. Spelmann. in Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.